monumenta.ch > Cassiodorus > ALEXANDER MAMMAEAE XXI. > 13 > 100 > 6 > GALLUS ET VOLUSIANUS XXVI. > 6 > 6 > 37 > 44 > 135 > 25 > 33 > bmv294.39 > 137 > 110
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CIX <<<     >>> in Psalmum CXI

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CX

1 Alleluia.
2 Quamvis hoc nomen laudis generale esse videatur, tamen ibi maxime apponitur, ubi magna exsultatione gaudetur. Laudat enim Dominum populus suus, qui a mundi clade liberatus, vitiorum nescit sustinere servitium. Quae laus futurae figuram noscitur portare laetitiae, ubi Dominus a fidelibus suis absque intermissione conspicitur et sine fine laudatur, sicut in alio psalmo legitur: Beati qui habitant in domo tua: in saecula saeculorum laudabunt te [Psal. LXXXIII, 5]. Est etiam psalmus iste apud Hebraeos alphabeti ordine decoratus, qui per capita commatum sive divisionum primus cunctis litteris adnotatur: illos nobis iustos indicans, qui (divina gratia tribuente) perfectis virtutibus elucescunt. Nam sicut superiores psalmi alphabetodes quasdam litteras minus habentes, illos designant qui non adeo universis meritis repleti sunt, sed tamen in sancto concilio habitare noscuntur, ita et isti, completis litteris omnibus, excellentium merita videntur indicare iustorum. Est et alia causa, ut Pater Hilarius dicit (Prolog. in Psal.), positi huius alphabeti: Scimus parvulos et rudes per litteras erudiri, ut sapientiae praecepta conquirant; sic huiusmodi psalmi pueris et incipientibus dantur, ut primordia eorum quasi quibusdam elementis docentibus instruantur. Nam quamvis quosdam et sine litteris Scripturas divinas didicisse legerimus, facilior tamen res est Dei gratia fragilitati nostrae per litteras prudentiam discere, quam illud miraculum sustinere. Commonemur ergo per hoc sacramentum, quatenus pronissimi ad eruditionis studia festinemus: quando ut elementa meditari ac discere debeamus, ordo ipse ponitur litterarum.
3 Divisio psalm.
4 Populus beatorum diversis mundi partibus aggregatus, primo ingressu psalmi confiteri se dicit Domino in congregatione iustorum, ubi est aeterna laus et sine fine praeconium. Continet autem haec pars praedicti alphabeti litteras sex. Secundo fideles eius dicit copioso munere satiatos, adventum Domini compromittens, ut haereditatem pollicitam avidissima intentione perquirant; in quo aliae decem litterae sunt digestae. Tertio redemptos asserit Christianos, et Testamentum Novum aeterna gratia consecratum. Ista vero residuas sex litteras recipiens, totum alphabetum decora perfectione complevit.
5 Expositio psalmi.
6 Vers. 1. ALEPH, BETH. Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, in consilio iustorum et congregatione. Confitebor (sicut saepe diximus) aequivocum nomen est, sed pro locorum diversitate suscipitur. Confitentur enim et qui peccata deplorant, item et qui Domino gratias referunt confitentur; sed illud in lacrymis, istud in gaudio est; illud in afflictione, istud in sancta mentis alacritate noscitur constitutum. Unde hic profusa laetitia exsultat populus fidelis, quamdam imaginem futuri saeculi designans, ubi voces istae continuae sunt, et laudes Domini devota mente concelebrantur. Nam ut sinceritatem suae intentionis ostendat, laudaturum se dicit eum toto cordis affectu, ut nihil cogitatio adversa subripiat, nec splendidam lucidamque mentem diabolica videantur fuscare praestigia. Sequitur, in consilio iustorum et congregatione. Si consilium iustorum et congregationem hic velis exquirere, omnino videtur difficile ut in hoc saeculo electos omnes in venias, ubi Ecclesia permixtione bonorum malorumque completa est. Sed qui hic toto corde confitentur, iam videntur in illa congregatione iustorum psallere, quam de cunctis gentibus in futurum manifestum est Dominum congregare. Et videamus quid nobis ista verba denuntient. Consilium iustorum est, quando beati cum Domino resurrectionis tempore iudicabunt, sicut in primo psalmo dictum est: Ideo non resurgunt impii in iudicio, neque peccatores in consilio iustorum [Psal. I, 5]. Hoc enim in Evangelio apostolis et sanctis suis specialiter Dominus compromisit, dicens: Sedebitis super duodecim sedes, iudicantes duodecim tribus Israel [Matth. XIX, 28]. Congregatio vero significat totius Ecclesiae beatam coronam, de diversis mundi partibus adunatam.
7 (Vers. 2.) GIMEL, DALETH. Magna opera Domini; exquisita in omnes voluntates eius. Hinc iam enumerationes sincerissimae confessionis ingreditur, magnam immensitatem bonitatis ostendit. Quid enim magnificentius quam de impio facere iustum, de hoste filium, de captivo liberum? Ut in eis compleatur quod Apostolus dicit: Ubi autem abundavit peccatum, superabundavit et gratia [Rom. V, 20]. Exquisita, id est singularis, exacta, cui nihil potest simile reperiri. Permittit enim diabolum saevire, ut ex illius iniquitate sibi debeat fidelissimos invenire; no voque modo nascitur de afflictione gaudium, de persecutione temporali aeterna securitas. Et ne putares pro parte laudatum, adiecit, in omnes voluntates eius. Quidquid enim facit, eximie atque incomprehensibiliter operatur, sicut in Genesi scriptum est: Fecit Deus omnia valde bona [Gen. I, 31]. Sic illa investigabilis, illa inaestimabilis laus sub brevitate conclusa est.
8 (Vers. 3.) HE, VAU. Confessio et magnificentia opus eius, et iustitia eius manet in saeculum saeculi. Opera illa Domini, quae superius dixit, nunc iterum quemadmodum intelligantur exponit. Gloria enim et decor (sicut Pater Hieronymus transtulit) est opus eius: quoniam et laudabilia sunt nimis, et decora quae facit. Diximus enim Confessionem illam hic accipiendam, quae verbis praeconialibus explicatur. Sequitur, et iustitia eius manet in saeculum saeculi. Hic iustitiam Domini, sententiam futuri iudicii debemus advertere, quae omnino perpetua est. Iustitia quippe eius manet in saeculum saeculi, cum peccatoribus dixerit: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius [Matth. XXV, 41]. Iterumque iustitia eius manet in saeculum saeculi, quando fideles advocaverit, dicens; Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab initio mundi (Ibidem, 34). Sic in utraque parte iustitia Domini perpetua et incommutabilis perseverat.
9 (Vers. 4.) ZAIN, HETH. Memoriam fecit mirabilium suorum misericors et miserator Dominus. Ad secundum venit ingressum, ubi ostendit esca coelesti fidelissimos pastos, id est adventu Domini utique Salvatoris Memoriam ergo fecit mirabilium suorum, quando plurima nova et inusitata monstravit. Tunc enim omnia Deum regere potuit evidenter adverti, quando visae sunt consuetudines rerum sacris iussionibus immutari. Convertere enim veraciter non potest ordines rerum, nisi qui eas et fecisse et administrare cognoscitur. Et ut ostenderet qui fecit memoriam mirabilium suorum, sequitur, misericors et miserator Dominus. Misericors naturam eius pietatis ostendit; miserator, tempus quo adventu suo misericordiam fecit, et humano generi larga pietate subvenit.
10 (Vers. 5.) TETH, IOD. Escam dedit timentibus se; memor erit in saeculum testamenti sui. Quod dixit, Escam dedit timentibus se, significat utique spiritualem cibum. Quis enim escam communem putet fidelibus ad praemium datam, quae et peccatoribus passim cognoscitur attributa? Sed ut magis hoc de adventu Domini Salvatoris debuisses advertere, sequitur, memor erit in saeculum testamenti sui. Memor erit, humanitatis consuetudine dicitur, quia tunc quis aliquid in mente habuisse putatur, cum promissa compleverit. In saeculum aeternitatem significat, quia verba testamenti sui solidissima veritate custodit. Nam sicut promissus est in Veteri Testamento Dominus Salvator, ita in Novo advenire dignatus est, in quo esca data est timentibus eum, id est communicatio corporis et sanguinis sacri, quae est salus gentium et remissie peccatorum.
11 (Vers. 6.) CAPH, LAMED. Virtutem operum suorum annuntiavit populo suo, ut det illis haereditatem gentium. Hic est impleta sententia, quae tribus versibus continetur. Virtus operum fuit, quam dicit in Evangelio: Caeci vident, surdi audiunt, leprosi mundantur, mortui resurgunt: et beatus qui non fuerit scandalizatus in me [Matth. XI, 5]. Annuntiavit, manifestam fecit, populo scilicet Christiano, quem redemit sanguine pretioso. Sed hoc illi prophetiae spiritu dicunt, qui ante adventum Domini in eum sancta fide crediderunt. Dedit autem eis haereditatem gentium, quando Ecclesiam catholicam de cunctis nationibus vivis lapidibus fabricavit. Ipsa est haereditas quae promissa est Abrahae: Multiplicabo semen tuum sicut stellas coeli et sicut arenam quae est ad oram maris [Gen. XXII, 17]. Aperuit enim causam quare virtutem operum suorum annuntiabit populo suo; scilicet ut daret eis haereditatem gentium. Ipsa enim intentio fuit miraculorum ut crederent, et praemia compromissa credentes acciperent.
12 (Vers. 7.) MEM, NUN. Opera manuum eius veritas et iudicium: fidelia omnia mandata eius. Pulcherrimis variisque sententiis in hoc et sequenti versu laudes Domini describuntur. Quae duodecima est species definitionis, quam Graeci κατ᾽ ἔπαινον, Latini per laudem dicunt. Opera quippe virtutis eius est, quando confitentibus parcit, et beatos ex impiis facit, deinde cum obstinatis poenas debitas reddit. Quapropter proprie dictum est, Opus eius veritas et iudicium. Veritas est enim cum fidelibus promissa restituit; iudicium, quod impiis comminatur: quoniam qui hic praecepta eius facere negligunt, ibi vindictam perpetuam sustinebunt. Sequitur, fidelia omnia mandata eius. Scriptum est: Serva mandata, et servabunt te [Eccli. XV, 16]. Fidelia vero sunt, quoniam nullo mendacio dicta variantur; sed absolute nos custodiunt, cum ea custodire Domini munere festinamus.
13 (Vers. 8.) SAMECH, AIN. Confirmata in saeculum saeculi, facta in veritate et aequitate. Humana verba incassum missa solvuntur: Domini autem sermo confirmatus permanet in aeternum. Nescit enim titubare quod Veritas loquitur. Sequitur, facta in veritate et aequitate. Mandata illa, quae superius dixit, ut ea crederes certissimis effectibus esse plenissima, facta dixit esse quam [Hic aliqua videtur deesse coniunctio. EDIT.] dicta. Et ut dignitas eorum amplius appareret, adiecit, in veritate et aequitate. Veritas est, quia dicta complentur; aequitas est, quia iustitiae pondere proferuntur. Has enim virtutes manifestum est eius continere mandata.
14 (Vers. 9.) PHE, SADE, COPH. Redemptionem misit populo suo; mandavit in aeternum testamentum suum. Sanctum et terribile nomen eius. Hic enthymematicus syllogismus iam nobis frequentatus oboritur; cuius propositio est: Redemptionem misit populo suo, mandavit in aeternum testamentum suum. Sequitur exspectata conclusio: Sanctum est igitur et terribile nomen eius. Audiamus reliqua quae sequuntur. Perventum est ad ingressum tertium, in quo Dominum Salvatorem pronuntiat esse venturum, qui timendus, amandus et continua exsultatione laudandus est. Convenienter autem dicitur, Redemptionem misit, quoniam hoc videbantur indigere captivi. Sed tale pretium fuit quod tyrannus non sumeret, sed ille qui absolvebatur acciperet. Lucratus est captivus redemptionem suam, et ipse est magis inde ditatus qui tenebatur obnoxius. Sequitur, mandavit in aeternum testamentum suum. Mandare dicimus, absentibus verba per medias destinare personas. Quod factum constat, quando Testamentum Novum per apostolos atque evangelistas suos transmisit ad gentes. In aeternum autem recte dicitur, quia nullum illi aliud successurum significatur, sicut in Veteri Testamento constat effectum. Hoc est enim quod cuncta conclusit, quia plenitudinem suam, quae prius fuerat promissa, restituit. Merito ergo aeternum dicitur, quod nullo alio indigere cognoscitur. Addidit, Sanctum et terribile nomen eius. Sanctum pertinet ad incarnationem, sicut ipse dicit: Custodi animam meam, quoniam sanctus sum [Psal. LXXXV, 2]. Terribile ad omnipotentiam Deitatis excelsae, sicut in alio psalmo dicitur: Tu terribilis es, et quis resistet tibi [Psal. LXXV, 8]? Quae duo ad illud pertinent, ut amemus advocatum, iudicantem timere debeamus. Haec enim competenter utraque coniuncta sunt, ne nos aut solus amor negligentes reddat, aut tantum timor desperatos efficiat.
15 (Vers. 10.) RES, SIN, TAU. Initium sapientiae timor Domini. Intellectus bonus omnibus facientibus eam [mss. A., B., F., eum]. Laudatio eius manet in saeculum saeculi. Pulchre definitum est quid sit timor Domini; scilicet Initium sapientiae. Per hunc enim ad Dominum velut quibusdam ianuis introitur. Nam si metus eius iudicii nesciatur, conversionis medicina negligitur. Timeamus ulciscentem, ut mereamur Redemptoris [ed., redemptionis] gratiam reperire. Sequitur, intellectus bonus omnibus facientibus eam. Ne sapientiam putares humanam, quae incertis casibus nutat et fluctuat, dicit de ista coelesti sapientia: Intellectus bonus, id est verus atque salutaris, quem constat in illa non esse, de qua scriptum est: Sapientia huius mundi stultitia est apud Deum [I Cor. III, 19]. Iste ergo intellectus qui in timore Domini probatur intentus, utilis atque fructuosus est: quoniam inde nascitur, quod ad perennem gloriam perducere videatur. Adiecit, laudatio eius manet in saeculum saeculi. Ecce intentio psalmi tota declarata est. Populus ille fidelis a diabolica pravitate liberatus, gratias agens Domino, sententiam religiosae mentis expressit; quod et hic facere debent qui devoti sunt, et in illa coelesti Ierusalem a beatis constat esse peragendum. Laudatio enim eius non clauditur termino, quia nec finem habere potest beneficium. Hic laudatur, quia peccatores liberat; ibi praedicatur, quia devotos coronat. Merito ergo Alleluia in titulo psalmus iste cognoscitur suscepisse, qui et a laude Domini fecit initium, et in eius laude finitus est.
16 Conclusio psalmi.
17 Quam bene fidelissimus populus iste laetatus est! Fuit et nostrum gaudium audire gaudentem. Alacritas enim mentis augetur, quando alterius laetantis prolata verba suaviter hauriuntur. Sed nec hoc quoque putetur otiosum, quod post centesimum nonum psalmum haec exsultatio fidelium tali numero collocatur. Respice enim dulcedinem securitatemque canentium, et invenies hic imaginem illius praemii contributam, quam operariis in Evangelio Dominus pollicetur, quos ad laborem vineae vocationis suae muneribus invitavit. Ipse est enim denarius qui et mane et sero venientibus dabitur. Denarius, quoniam coronalis est; unus, quia finem penitus non habebit. Addita est huic psalmo et alphabeti decora perfectio, ut gratiae tantae exsultationis litterarum institutio iungeretur.
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CIX <<<     >>> in Psalmum CXI
monumenta.ch > Cassiodorus > ALEXANDER MAMMAEAE XXI. > 13 > 100 > 6 > GALLUS ET VOLUSIANUS XXVI. > 6 > 6 > 37 > 44 > 135 > 25 > 33 > bmv294.39 > 137 > 110